EDB19874 (TM309487)

Pertaining to Basilica S.Petri apostoli (via Cornelia)
Titulus honorarius
Now Lost
Date: 688
Edition(s): ICVR II, 4148; Carletti 2008, 209-210, n. 103
huius apostolici primum est hic corpus humatum
quod foret et tumulo dignus in arce Petri
hinc vatum procerumque cohors quos cernis adesse
membra sub egregia sunt adoperta domo
sed dudum ut pastor magnus Leo septa gregemque
christicolam servans ianitor arcis erat.
Commonet e tumulo quod gesserat ipse superstes
insidians ne lupus vastet ovile Dei
testantur missi pro recto dogmate libri
quos pia corda colunt quos prava turba timet
rugiit et pavida stupuerunt corda ferarum
pastorisque sui iussa sequuntur oves
hic tamen extremo iacuit sub marmore templi
quem iam pontificum plura sepulchra celant
Sergius antistes divino impulsus amore
hunc in fronte sacrae transtulit inde domus
exornans rutilum pretioso marmore tumbum
in quo poscentes mira superna vident
et quia praemicuit miris virtutibus olim
ultima pontificis gloria maior erit
sedit in episcopatu annos XXI mensem I dies XIII, depositus est III idus nov(embres)
et iterum translatus huc a beato papa Sergio IIII kal(endas) iul(ias) inditione I

The inscription was placed by Pope Sergius I (687-701) to substitute the lost epitaph of Pope Leo the Great (440-461), who was deposed in the Vatican Basilica and whose body was transfered in a more suitable part of the church by Sergius himself (Carletti, ad loc. cit.). The elogium dates the transfer (and likely the inscription) in the first indiction, which during the pontificate of Sergius I occured only in 688 (Vilella).
Antonio Enrico Felle, 11/11/2003
Last update by Antonello Vilella on 20/04/2020
Privacy Policy Cookie Policy