EDB25924 (TM315538)

Show corresponding IDs in other databases
Pertaining to Basilica S.Petri apostoli (via Cornelia)
Titulus sepulchralis
Now Lost
Date: 615
Edition(s): ICVR II, 4159
vita hominum brevis est certa hanc determinat hora
sed vitae aeternae inde paratur iter
quo non indecora aut rursus peritura videntur
sed pulchrum atque decens iam sine fine manet
dic igitur quid mors stimulis agitaris iniquis
quid fremis incassum quid furibunda geris
commoda 'a tibi poterunt tua facta referre
nec prodesse potest impetus iste tibi
Gregorii semper monita atque exempla magistri
vita opere ac dignis moribus iste sequens
quo hunc terrere putas sunt huius maxima vota
mittere ad astra animam reddere corpus humo
saucia multiplici siquidem nam membra dolore
rursus in antiquo pulvere versa manent
quae coniuncta animae stabilito in corpore surgant
ad vitam aeternam te pereunte magis
sancta fides merito vitae clementia patris
spem certam hanc famulos iussit habere suos.
hic requiescit Bonifatius iunior qui sedit annos V menses VIII dies XII
depositus oct(avo) idus maii imperante dom(ino) n(ostro) Heraclio [---] anno eius II

Antonio Enrico Felle, 11/11/2003
Privacy Policy Cookie Policy