EDB28799 (TM631454)

Pertaining to Coem. Cyriacae ad s.Laurentium (via Tiburtina)
Titulus dedicatorius insculptus
Tabula marmorea
Now Lost
Date: 300-399
Edition(s): ICVR VII, 18446; ILCV, 4750
sors tibi sub teneris Argentea contigit annis
cuius fausta patrum saecula nomen erant
quae nos non aliter quam te consumpsit amantes
quorum sensus adhuc quod dolet intus amat
non bene pensantur leti dispendia luctu
plus moritur vivens qui valet esse miser
sume igitur lacrimas quarum solacia sensus
nulla tui sed nos quos nocuere iuvant
frangitur explicitis tristis fortuna querellis
et reserata minus pectora vulnus habent
nomen dulce matris solumque Argentea pignus
heu mihi quam subito funere rapta iaces
vernantes calidum decoxit frigore flores
et gemmam in fructu mors inimica tulit

Ferrua: "Nihil christiani in toto carmine sentis".
Antonella Daniela Agostinelli, 23/02/2013
Last update by Anita Rocco on 16/04/2014
Privacy Policy Cookie Policy