| Pertaining to Coem. Cyriacae ad s.Laurentium (via Tiburtina) |
| Titulus sepulchralis insculptus |
| Tabula marmorea |
| Now Lost |
| Date: 410-450 |
| Edition(s): ICVR VII, 18661; ILCV, 1233; CLE I (nn. 1-859), 1414; Orlandi 2013, 337 |
| hic levita iacet Dionysius artis honestae functus et officio quod medicina dedit huius docta manus famae dulcedine capta dispexit pretii sordida lucra sequi saepe salutis opus pietatis munere iuvit dum refovet tenues dextera larga viros obtulit aegrotis venientibus omnia gratis inplevit factis quod docuit monitis laudibus aetheriis famulatus mente fideli- destitit inlicitis actibus esse reus amissis opibus robor non predidit ullum quo patiens praedae tempore dives erat ars veneranda fidem fidei decus extulit artem haec studii titulos altera mentis habet civibus ac sociis qualis fuit inde probatur quem potuit victor hostis amare suus postquam romana captus discessit ab urbe mox sibi iam dominos subdidit arte getas hosce suis manibus vitam committere fecit quorum mortiferos pertulit ante metus |
| Scholars who analysed this inscription have proposed various datings, ranging from the 3rd to the mid-6th centuries, according to their interpretation of the reference to Gets (see Orlandi ad loc. cit. for a recap). Here we follow the proposal of Ferrua (in ICVR ad loc. cit.), who dated the inscription after the sack of Rome in 410 (Vilella). |
| Antonella Daniela Agostinelli, 02/03/2013 |
| Last update by Antonello Vilella on 30/12/2021 |