EDB33197 (TM276667)

Titulus sepulchralis
Lost
Date: 534
Edition(s): ICVR I, 3255; CLE I (nn. 1-859), 707; ILCV, 247; CIL VI, 31937/8, cfr. p. 4794     Online: EDR114190
((crux quadrata)) heu memorande pater longi mihi causa doloris
et quaerenda nimis cunctis tua grata senectus
te carum suboles te fixum sensit amicus
te levitas torvum dulcem cognovit honestas
turpia castigas vivens cum coniuge casta
actibus urbanis miscebas gaudia ruris
ut tua plus gemino fulgeret vita labore
nam meritum mors ipsa docet quam pectore laeto
optasti in manibus filiorum saepe tuorum
sumere et amplexu dulci tenuare nepotum
adfuit his votis excelsi gratia Christi
felix vita fuit felix et transitus ipse
hic req(uiescit) Achillis v(ir) s(pectabilis) qui vixit ann(os) pl(us) m(inus) LXXVII dep(ositus) V kal(endas) iun(ias) Paulino iun(iore) v(iro) c(larissimo) c(on)s(ule)

Filippo Piazzolla, 21/06/2013
Last update by Carlo Carletti on 06/11/2015
Privacy Policy