EDB33856 (TM624684)

Show corresponding IDs in other databases
Incertae originis
Titulus sepulchralis
Now Lost
Date: 575-599
Edition(s): ICVR I, 3906
praemia sancta viri meriti titulata beati
lingua tace votis praecipitata piis
multa loqui poteras si nosti cuncta referre
sed quia non nosti parva tamen meminis
hic vir avaritiae sublimibus ore tropaeis
deiecit murum plus iaculante manu
iustitiae custos virtutis cultor alumnae
iudicio rectus iudicioque pius
plenus amore dei plenus quoque amore propinqui
mandatum supplens actibus ac meritis
mundivagis penitus nullis inlectus habenis
nec timuit quemquam pro pietate loqui
veridicus patiens iustus miserator et aequus
divitiis regnans paupere corde piis
parvulus interea Petri nutritus ovili
primus honore pii presbyteri enituit
defuit in sacrum quidquid si contigit illum
ignorare novum vel vetus eloquium
vita sepulta iaces sanctis stellata triumphis
vive sepulturis vita beata tuis
hoc tibi plebs Christi mutuo pro munere carmen
obtulit egregiae vir probitatis apex

"Iudice de Rossi ad exeuntem saeculum sextum circiter referendus titulus, qui sepulcro impositus est sito intra muros urbis fortasse in Esquiliis": Silvagni, in ICVR ad loc. cit.
Filippo Piazzolla, 18/07/2013
Last update by Antonio Enrico Felle on 24/07/2015
Privacy Policy Cookie Policy