| Pertaining to Basilica S.Petri apostoli (via Cornelia) |
| Titulus apparatus |
| Now Lost |
| Date: 625-638 |
| Edition(s): ICVR II, 4119 |
| Other bibliography: Trout 2020, 57-67 |
| lux arcana dei verbum sapientia lucis atque coruscantis splendida imago patris ad nos descendit nec quo fuit esse recessit ut caecas mentes erueret tenebris plenus homo in nostris et verus nascitur isdem virginis ex utero totus ubique deus discipulis praecepta dedit Petrumque beatum hos inter primum sanxit et egregium cuius in arbitrio caelum terramque reliquit pandere vel potius claudere cumque velit nam sub mortigenae quidam iacuere gehennae verbere confossi mente fide opere histria testatur possessa hostilibus annis septies et decies scismate pestifero esset ut impletum Hieremiae voce canentis ultio captivis tam numerosa fuit sed bonus antistes dux plebis Honorius armis reddidit ecclesiae membra revulsa piis doctrinis montisque suis de faucibus hostis abstulit exactis iam peritura modis at tuus argento praesul construxit opimo ornavitque fores Petre beate tibi tu modo caelorum quapropter ianitor alme fac tranquilla tui tempora cuncta gregis |
| Anita Rocco, 10/06/2015 |
| Last update by Antonio Enrico Felle on 14/03/2025 |