| Pertaining to Basilica S.Petri apostoli (via Cornelia) |
| Titulus dedicatorius |
| Date: 625-638 |
| Edition(s): ICVR II, 4121; IC II, 254, n. 7; IHC Suppl, 392; ICERV, 392; Sanders 1991, 235-236; Gómez Pallarès 1995, p. 84 n. TO 1 |
| discipulis cunctis domini praelatus amore dignus apostolico primus honore coli sancte tuis Petre meritis haec munera supplex Chintila rex offert pande salutis opem |
| de Rossi in IC ad loc. cit.: "Chintila rex Wisigothis imperavit cum romanam sedem obtineret Honorius I, quocum arta ei amicitia fuit. Honorius portas basilicae Petri apostoli pretioso opere confectas gemino carmine adornans scripsit [cfr. ICVR II 4120, v. 10], ndr] "blatteam pallam" illas obtegere. Haec "palla" illa fortasse fuit, quam Chintila rex obtulit. Sed verisimilius est "velum" regia pietate Petro oblatum eius tumulo et altari exornandis adhibitum esse, sive appensum arcubus ciborii, sive fronti altaris... Hoc epigramma Isidoriana tantum anthologia tradidit. Quae quum ab Isidori Hispalensis codicibus propagata sit, origine Hispana fuisse; ideoque et carmen velo inscriptum Romam "di(re)ctum" dicitur, non Romae visum et descriptum". Cfr. HEpOL 370 (Felle). |
| Anita Rocco, 10/06/2015 |
| Last update by Antonio Enrico Felle on 28/01/2021 |