EDB41410 (TM629796)

Pertaining to Coem. Praetextati (via Appia)
Titulus sepulchralis insculptus
Sarcophagus 55 x 108 x ?. Letters 2
Last recorded in Roma, Coem. Praetextati, museo
Date: 375-399
Edition(s): ICVR V, 14076; Trout 2013, 8-11; Dresken-Weiland 2020, 157-160
Other bibliography: Dresken-Weiland 2007, 289, nt. 14
怈: a怉
[B]assa caret m[emb]ris
Bassa caret membris vivens per saecula Chr(ist)o
aeterias secuta domos ac regna piorum
solvere corporeos meruit pulcerrima nodos
stelliger accepit polus hanc et sidera caeli
aetatisq(ue) citae properans transcendere cursum
exuvias posuit fragiles corpusq(ue) s[epu]lcro
sedula iudicio credens venerabilis Alti
venturumq(ue) deum puro [cum] corde secuta
amplificae sumpsit [sibi gau]dia premia lucis
eximium [--- umq]ue [de]corem

怈: b怉
Gaudenti tuam consortem suspice laetus
aeria nunc sede nitens qu[ae ---]
vi potiore valens expromit ta[lia ve]rbis
dul[c]is in aeternum mihimet iun[tissi]me coniux
ex[c]ute iam lacrimas placuit bona [r]egia caeli
nec lugere decet terras quia casta reliqui
tangere sinceras didici praestantior a[u]ras
in laqueis mortis poteram rema[nere su]perstes
vita satis melior nostros hi[c ---]actus
sospes eris fateor v[--- o]scula Bassae
dep(osita) pr(idie) kal(endas) [---]
quae vix(it) ann(os) XXII m(enses) VII

"carmen est acrostichum, ut vidit Wilpert, efficiuntque versuum capita paginae sinistrae 'Bassae suae', dextrae vero 'Gaudentius' " Ferrua in ICVR ad loc. cit.
Filippo Piazzolla, 19/01/2016
Last update by Antonello Vilella on 20/11/2020
Privacy Policy